Latin
165
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 165-2
Unproofread scanNot analysed yet
transire expedit, quae quum bene a Galeno describantur, neque diversae ab Humanis illae sint, quae Simiis insunt, nihil erat, cur tam temere atque impudenter &ipsum, &caeteros vetustiores Anatomicos illi reprehenderent, qui veram hodie Hominis fabricam sese describere profitentur; curve propterea Homines illum minime secuisse affirmarent: etenim si Occipitis ossis Humana tubercula acuta non ita sunt; ut canina, sed instar glandium depressa nequaquam sequitur continuo, ut Coronae a Galeno perperam appellentur, &falsum rursum est, solas eminentes hasce capitis partes Coronas ab eo nuncupari; quia tametsi hanc appellationem eminentibus Occipitii partibus attribuat, nihilo tamen idcirco magis acutas eas esse judicat; neque enim inferre opinor licet, propterea quia apophyses acutae Coronae dicuntur, omne illud, cui vox ista accommodari potest, acutum esse oportere: nam, ut alibi declarabimus, à curvitate quoque &a rotunditate quaedam ossium partes Coronae appellantur: possunt igitur jure illi, qui hujusmodi captiunculis, ut se ipsos &alios fallant, in seriis disputationibus parum apposite utuntur, liberius admoneri, ut antequam cum Galeno manus conferant, se in Logicis disciplinis melius exerceant.