Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 165
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur obsecro, si in pueris Maxillae linea spectanda non est, Galeno objiciunt, appendicem inferioris capitis Humeri ab eo esse praetermissam, quando haec non nisi in prima aetate cernitur? cur etiam, qui hoc argumentandi genere utuntur, errare se non deprehendunt, animumque non advertunt, controversiae statum esse, Maxillam inferiorem non constare ex duobus ossibus, sed ex uno tantum, ejusque divisionem cum linea ossis Occipitii, quae obscurissima est, &in puerulis vix natis tantum cernitur, Galenum quoque contulisse. Sed relicta Maxilla inferiori, ad eminentes extremasve Occipitis ossis partes, quas Graeci Coronas vocant,