Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 17
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocratem, quum Renibus Cordis formam attribuens ventriculos, non secus quam ipsum Cor, eosdem Renes habere scripsit, &ex cava Renum parte venas in Vesicam nasci docuit: etenim si singula viscera sanguine praedita diligenter examinare volueris. Hippocratis ingenium ac diligentiam nunquam satis mirari poteris, qui idcirco Renibus ipsum Cor assimilaverit, quod ex visceribus sanguine praeditis nullum praeter haec duo cavitatem obtineant: in eadem sententia Galenus esse videtur, quando vasa ipsa ad Renum cavitates seu ventres modo perduci, modo subintrare, ac modo inseri scribit; si cui tamen nostra haec conjectura, ratione quidem suffulta, minus placet, de ea cavitate in quam urina percolatur, Hippocratem &Galenum locutos fuisse existimare poterit, neque enim firmam ego hujus rei demonstrationem habeo, qua in meam sententiam possim homines adducere. Ad utrumque praeterea hujus sinus seu cavitatis latus, antequam vasa illa, quae paulo ante memoravi, in minores &frequentiores ramos discindi incipiant, Renum substantia laxa &admodum inaequabilis apparet, &ob id, ut arbitror, ab aliis Anatomicis interdum cavernosa, non raro spongiformis, quandoque vero erosa nuncupatur: cernitur autem ejusmodi substantia, si copiosum pingue, quo undique circumfusa &oppleta est, diligenter detrahas; evenitque ejusmodi inaequalitas, ut supra monui, non quia Renum caro hac parte ab aliis diversa sit, sed quoniam, propter magnorum vasorum divisiones, non perinde continua &aequabilis videri potest ac illa, quae in gibba Renum sede cernitur, quaeque perquam tenuissimis, ac visum propemodum eflugientibus vasorum ramulis ubique est refertissima; saxa est etiam &inaequabilis Renum substantia, qua parte rami vasis urmarii desinunt; ibi enim caruncula quaedam parvam glandulam referens est, cuique eorum ramorum extremo, instar operculi circumposita: has vero carunculas, si secundum earum longitudinem dissecaveris mirum tibi naturae artificium fiet manifestum, omnibus fere aliis Anatomicis incognitum: nimirum videbis quosdam sulcos &canaliculos, non secus ac pilos tenuissimos, elegantissime in eis exsculptos, per quos non dubito, lotium in urinarii meatus ramos percolari; num autem ejusmodi canaliculi, a tenuissimis venis &arteriis fiant; an in ipsa Renum substantia, perinde ac foramina in papillis mammillarum, sint excavati.