Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 18
Unproofread scanNot analysed yet
difficile est ex Anatome judicare, quid tamen de eis sentiam, jam dixi: de hac admirabili naturae solertia, quod sciam, nullus Anatomicus mentionem fecit; nisi forte, nimis tamen improprie, velis Authorem de Renum affectibus, eam nobis innuisse; ubi in Renibus meatus quosdam capillorum modo tenues reperiri scripsit; Galenum vero eandem significasse, quando foramina quaedam, per quae urina percolatur, Renum substantiae concedere videtur: Sed quoquo modo se res habeat, tu his omnibus semel atque iterum dissectione accurata observatis, facile poteris de his, quae nos, &quae alii Anatomici scribunt, aequum te judicem praebere. CAT, CAP. VIII. De Renum Cavitate, in quam Urina recipitur, variae Opiniones. Exspectas arbitror, ut eum sinum tibi exponam, in Equem urina percolata recipitur: cum de illo tanta sit inter priores &posteriores Anatomicos discrepantia, ut tot sint pene sententiae, quot Scriptores.