Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem Virum eruditissimum, &Anatomicae Artis peritissimum majorem usus eo loco rationem duxisse conjicio, quam figurae, ubi Acutos ferocium Belluarum Dentes cum Caninis Hominum contulit; nam Humani licet tam acuti non sint, nihil tamen impedire puto, quominus ad idem Naturae institutum, quod ad creationem attinet, referantur, &sub eodem genere ponantur, quando obtuso apice, quo propter angustiam cibum atterere cum Molaribus non possunt, ad dura confringenda sunt aptissimi, &proportione comedentibus non minori usui, quam veri Canini: sed arbitrio quisque suo hac de re statuat; satis mihi superque est disputandi occasionem aliis praebuisse. Sane Canini Dentes exiguorum numero continentur, ob eorumque parvitatem Simiam Homini simillimam esse Galenus scribit, &singulas radices ut Incisores habent, altius tamen infixas robustioresque, &minus etiam ex anteriore parte, quam posteriore pressas, &angustas: illud ignorandum non est, quod quamvis hae radices proceritate singulas alias caeterorum Dentium superent, longioresque &acutiores superioribus, quam inferioribus Caninis insint, non tamen ita, veluti multi Anatomici scribunt, producuntur, ut oculorum ferè ambitum attingant; ege enim, si fas est vera loqui, vix unquam vidi infimam eas alarum Nasi oram transcendere.