Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
De Caninorum numero Anatomici non conveniunt: Galenus ea animalia, quibus potissimum Dentes ad cibum mandendum usui sunt, non multos, ut carnivora, sed aut prorsus nullos, aut in singulis Maxillae partibus singulos Caninos Acutosve Dentes habere scripsit; nimirum utrimque &ex superiore &inferiore parte unum; ita ut cuncti quatuor sint, &numero inspecto dimidia pars Incisorum. Sane Celsi sermo de numero Caninorum obscurus est; nihilominus non propterea, quia quaternos Incisores quatuor Caninis ex omni parte cingi scribit, horum numerus, quemadmodum illorum, ad alteram tantum malam referendus est; sed, si ejus verba proprie accipiantur, &recte interpretentur, etiam ipse tam superiores, quam inferiores Incisores undique quatuor solis Caninis cingi scribit: haec est vera Celsi sententia, neque opus est, ut de eo excusando laboremus. Situs vero Caninorum ex jam dictis facile patet; hinc enim Incisoribus contigui, inde vero Maxillaribus adhaerentes, inter utrosque medii eos discernunt. CAP. VIII. Dentes Maxillares, &Dentium Canis Descriptio. entes, qui in intima &tecta parte Oris sunt, ab Anatomicis non modo Maxillares, sed Molares etiam per translationem vocantur, quod iis cibus velut molis frumentum conteratur; quamvis in eo discrepent, quod molarum superior pars in orbem, Dentium vero inferior acies sursum deorsum, &in latera movetur.