Latin
170
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 170
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum ossa ab usu &ab officio, potius quam a molis dimensione vel pondere magna dicuntur: Pollex enim magnus digitus manus, &secunda Cervicis magna vertebra appellatur, quia haec magis potest in anteriorem partem urgeri, &inde rursus in posteriorem repelli; ille vero omnibus aliis digitis praestare creditur, quia caeteri sine eo inutiles fere evadunt: ea profecto ratione non est inconveniens dicere, Humerum esse majorem Tibia, quia ad varias magnasque actiones obeundas est utilis simulque regit singulorum ossium manus motiones, perinde ac Femur eorum, quae sunt in crure &pede. Sed Humero relicto ad aliam quaestionem transeamus, quae tota est fallaciis plena, aut ad popularem Medicorum auram sibi conciliandam, aut ad Galem Authoritatem imminuendam accommodata, qui enim illi detrahere in omnibus student, inimica quadam conjectura moti asserunt, nonnulla de ossibus Capitis, quae non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem attingere debuissent: ubinam obsecro Galenus dicit, ossibus Calvariae aliud tenue ac latum esse adjiciendum, quod inter Cerebrum &Cerebellum reconditum dissecantibus occurrit?