Latin
171
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 171
Unproofread scanNot analysed yet
nullibi hoc asserit, nullibi hoc innuit, tota res ficta est, &adumbrata, &qui ejusmodi portenta contra Anatomicorum Principem machinantur, verecundiae limites pertranseunt, potiusque Divinatoris, quam fidi Interpretis munere funguntur, &quadam effrenata licentia magis, quam rationabili conjectura moventur: si ficta pietate &observantia Galenum non prosequuntur, cur potius non suspicantur, inter ossa consulto ab eo praetermissa tria Auditus Organi ossicula esse numeranda? Si bene orationem Libri de Ossibus considerant, non est quod asserant a canibus delusum os inter Cerebrum &Cerebellum nobis innuere, sed potius ea, quae ibi enumerat, similiaque ossicula praeterire, quod supra tyronum captum sit, illa in compendiario libello exponere: verum quoniam, qui sensum Authorum extorquent, huic nostrae expositioni, quamvis verae, fortasse non acquiescent, libet ex ipsiusmet Galeni verbis apertissime ostendere, hanc ejus fuisse mentem, &per injuriam ab aliis ea in re damnari: ignari quidam, inquit ipse, turpiter quaerunt, num cartilaginosum quippiam penes Cerebri glandem, vel osseum inhaereat: haec Galenus, qui vel mortuus tantam injuriam a se propellit. Percurrenda nunc sunt eorum exempla simul, quae aut imperfecta apparent, aut, quamvis magna ex parte vera sint, &Hominibus apte quadrent, videntur tamen habere aliquid absurdi, quod evitari nequit. Negari vix potest, Galenum in Simia, non in Homine, vidisse Suturam, quam dicit a medio superciliorum deorsum ferri, &inter caninum ac proximum sibi incisorem dentem, transversa linea ducta, Palatum ipsum dividere: verum decet eos, qui contra ipsum haec afferunt, non ignorare, lineam a medio superciliorum ductam, quae ab eo describitur, quaeque in Simia Homini simillima, non in caudata cernitur, illam esse, quae utrimque gemina ossa Nasi distinguit; sic enim idem scribit: Nasi quoque ossa duo sunt, quae Suturis a medio superciliorum descendentibus discernuntur: has duas esse in maximorum ossium enumeratione diximus.