Latin
173
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his sane verbis aperte conjicimus, ossium Nasi Suturam, &illam, quae caninum dentem a proximo incisore dirimit unam eamdemque esse, quod ideo notandum putavi, quia in Simia caudata ejusmodi canini &incisoris dentis communis linea ab ea, quae Nasi ossa distinguit, diversa est, &non parum ab ea distat. Itaque ubi in Simia non caudata Sutura ossium Nasi ad extremum ipsorum producta est, statim alia ei succedit, quae inter caninum &proximum sibi incisorem ducta Palatum intersecat: haec autem linea, sicut in quibusdam Simiis, quamvis juvenibus, obscurissima est, &vix cernitur, ita in plurimorum Hominum etiam senio confectorum interna Narium sede ita conspicua est, ut sine aliqua Anatomicorum industria, etiam antequam ossa detergantur, apertissime cerni a quocunque possit. Quae Palatum transversa dissecat linea, non modo in adultis non aboletur, quod tamen novi Anatomici, ut Galeno adversentur, confingunt, verum etiam in illis aperte cernitur, &Palatum supra infraque dirimit: ex quibus manifeste patet, quantum versentur in lubrico, qui in solis puerulis lineolam vix conspicuam, cartilagine oppletam, sub Palato per transversum ad utrumque caninum dentem pertinentem cerni dicunt, &in adultis obliterari nullumque ipsius relinquere vestigium; hoc enim falsum est, &si concedatur, eorum placita evertit: nam ut taceam, multas Suturas in calvis plerumque aboleri, Occipitii &quarumdam appendicum linea etiam obliteratur quam tamen ipsi non contemnunt, ut modo hanc facere videntur, &quamvis adeo alte non penetret, ut os Malae intus &extra dividat, &in duo secet; tamen negari haud potest, quin linea sit conspicua, est enim proprium verarum Suturarum os ab osse dividerem amboque per articulum committere, intusque &extra apparere, non cujusvis lineae, quae Sutura vel Harmonia inchoata solum est, minimeque absoluta vestigium tantum illius repraesentat; sicut enim aliqui musculi, cujusmodi sunt, qui circa Hominum Aures habentur, propter exiguitatem, &quia absoluti non sunt, suo munere frustrantur, ita &ejusmodi linea usum Suturarum &Harmoniarum non praebet, sed tanquam signum seu vestigium a Natura imprimitur.