Latin
176
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 176
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò partes Sterni per synarthrosim committi asseruerit, reprehendi non debet, quia etsi eas nec Sutura, nec Harmonia, nec Gomphosi proprie jungi concedatur, ad illas tamen articuli species pertinere poterunt; quas diarthrosis cum synarthrosi communes habet, quasque sola motus quantitas evidentia nimirum vel obscuritas, discrepantes reddit, ut alibi aperte ostendemus. Septem profecto ossa Galenus Sterno attribuit, quod Humano convenire non posse videtur quia etsi certum ossium numerum perpetuo id non habeat nunquam tamen septena eo, quo scribit Galenus modo, admittit: non est tamen idcirco concedendum, Galeni descriptionem a Simia sumptam esse, siquidem in ea multa sunt, quae illi accommodari nulla ratione possunt; nam praeterquam quod Sternum illius, quae caudam non habet (hanc enim a Galeno describi adversarii suspicantur) non ex septem, ut caudatae, sed ex octo particulis constat, ipse etiam scribit, septem tantum costarum cartilagines cum osse Pectoris committi, quinque ad id excurrere, pertingere vero nequaquam, sed ad Septum transversum inter se &cum ipso connatae desinere: quae omnia in Homine ad unguem observamus, in Simia nunquam, quamvis enim, ut jam monui, Sternum caudatae non ex octo, quemadmodum alterius, quae caudam non habet, sed ex septem tantum particulis constructum sit; nihilominus in utraque octo costae cum eo perpetuo committuntur, &ex iis septima &octava peculiare illud obtinent, ut os Pectoris conscendant, mutuoque extremorum congressu facto, superiori ipsius sedi adhaerescant: quae omnia cum a Galeno diligentissimo Scriptore semper praetermittantur, &in Homine nunquam occurrant, nescio cur multi hodie asserere audeant, illum Autorem Simiae Sternum nobis descripsisse, in eoque explicando non leviter errasse &ut negligentiae crimen augeant, octavum os, Mucronatae cartilaginis gratia factum reliquis longius, prorsus omisisse.