Latin
177
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 177
Unproofread scanNot analysed yet
Sed arguet fortasse aliquis Galenum inconstantiae, quia interdum, costas spurias non decem, sed octo tantum esse, innuere videtur: tamen si ejus oratio recte consideretur, reprehendi non potest: nam ut modo silentio praeteream, Aristotelem de Hominibus octo costas habentibus quodam in loco mentionem fecisse, meque interdum observasse, quibusdam Hominibus ad radicem Mucronatae cartilaginis octavam inferi, nemo unquam ex Galeni oratione suadere poterit, octavam illum costam inter spurias, quae ad Sternum non pertingunt, haud enumerasse; cum enim omnes costae inferiores aeque nothae non sint, nec dicantur, sicut postrema, quia ab aliis sola in fine secernitur revera notha censetur; ita octava, quae sursum magis reflectitur, &non longe a radice Xiphoidis cartilaginis distat, a caeterarum spuriarum natura magis recedere creditur: praestat autem Galeni orationem recitare, ne quis ab ejusmodi captiunculis deceptus levissimisque sufpicionibus seductus, tecmeria relinquens temere asserat, Galenum non modo Hominem non descripsisse, sed in Simiae quoque enarratione plurimum errasse: septem, inquit ille, primae Thoracis costae talem habent synarthrosim, octava juxta radicem est Xiphoidis cartilaginis, reliquae vero quatuor in obliquas partes Thoracis desinentes ante tantum, quantum &minores sunt aliis: haec Galenus.