Latin
179
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 179
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit etiam frequenter, quod alii non animadvertunt, ut haec ossa, primo &ultimo excepto, omnia scilicet quae in medio sunt, aut certe eorum aliqua, evidentissima linea, secundum eorumdem longitudinis medium, modo recta, modo oblique protracta, dividantur; quo fit, ut Sterni partes aut decem, aut novem, aut octo, aut septem, frequenter numerentur; quam quidem Naturae inconstantiam in Sterno Humano conformando exponere illorum gratia volui, qui, ut Galeni partes tueantur, ejusmodi ossa, nulla divisionis ac distinctionis ratione ducta, connumerant, animum interim non advertentes, quod ille idem Galenus, pro costarum serie atque insertione, harum partium divisiones observandas esse statuit; quam ob causam primum os Sterni, quamvis in puerulis vix natis transversa linea interdum dividatur unius tamen ossis loco habendum est; siquidem nulla costa ad ejus divisionis latera committitur. Jam ergo unicuique patere arbitror. Humani Foetus Sternum, neque ex octo, ut Simiarum, quae caudam non habent, neque ex septem ut caudatarum, particulis esse compositum, suspicorque Galenum septem ossa Sterno attribuisse, non ad transversas divisiones tantum &eminentias respiciens, sed multo etiam magis ad eos sinus, in quos costarum fines cartilaginei infiguntur, eisque per articulum conjunguntur.