Latin
178
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 178
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam illi, qui creduntur hodie Anatomen diligentius exercere, asserunt Humani Foetus Sternum, quemadmodum &Simiae, quae cauda caret, ex octo particulis, iisque negligenter admodum a Galeno descriptis, perpetuo constare, ideo hac de re accuratius scribendum esse duxi, ut possit quilibet melius expendere, num ab illis recte asseratur, cum Authorem Sterni descriptionem a Simia sumpsisse, &Humani Foetus Sternum ex octo particulis, non aliter atque Simiae, esse compositum. Puerulorum Sternum in prima generatione totum cartilagineum est, &prorsus continuum, nullaque linea distinctum: ubi autem in os formari incipit, celerius ossis speciem superiores quam inferiores, &mediae secundum latitudinem citius, quam extremae partes assumunt; unde fit, ut cartilagine undique comprehensae ejusmodi osseae partes, quasi plurium in tabula nodorum speciem prae se ferant: quando autem Foetus in lucem editur, inferiores Sterni partes adhuc cartilagineae sunt, &divisionem nullam habent; deinde etiam ipsae eo modo, quo exposui, osseae evadunt; ac tandem ad summum sex tantum particulas, transversa linea a costarum cartilaginibus protracta, Sternum incisas obtinet, quibus adnumero etiam illam, quae Mucronatae cartilagini est praeposita; nam quum inferiores costae semper minus distent in insertione, quam superiores, sexta, qua ossi Pectoris per articulum committitur adeo septimae est vicina, ut quia ipsam tangit, nulla prorsus aut divisio, aut linea ejus gratia incisa in Sterno, dum evadit osscum, remanere possit, sed in medio quinti ossis eam infigi necesse sit; quod ita se habere in publico Gymnasio ostendi, multis Sternis ante oculos omnium positis, non solum puerulorum, sed etiam illorum, qui ad quartum decimum, ac decimum octavum annum usque vixerant.