Latin
184
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 184
Unproofread scanNot analysed yet
De manus in pronum &supinum motione Galenum non modo accusant adversarii, sed praeripere etiam debitam ci laudem student; siquidem dicunt, quosdam manus motus fingere, quos nullo pacto fieri experimur, sed mirari libet horum aut ignorantiam, aut malitiam, qui non vident, Galenum passim scribere, beneficio, radii manum fieri pronam &supinam, &ignorare praeterea videntur, radium non tantum ad Humeri tuberculum circumduci, sed etiam circa Ulnam revolvi; in qua re simul Naturae solertia contemplanda est, &Galeni diligentia summopere laudanda, qui quidem paucis verbis rem explicans sic inquit: ad haec exquisitius contemplaberis Radii motus ad cubitum, quos manum totam circumagendo efficimus: haec pauca ille, quae ut bene intelligantur, scire oportet, quod cartilago quaedam inter Ulnam &Brachialis ossa sita est, cujus utilitas non est, ut alii parum in dissectionibus considerati arbitrantur, vacuum spacium modo replere verum etiam Ulnam Radio ea in parte connectere: haec autem cartilago, minus bene ab aliis descripta, triangulum quodammodo referre videtur, cujus vertex processui Ulnae Stylum imitanti alligata sit, ea nimirum in parte, ubi sinus existit, cui ipsa Ulna per articulum committitur: quum autem manus in pronum &supinum movetur, Radius, ut dixi, non solum ad Humeri tuberculum in orbem volvitur verum etiam inferiori suo extremo super rotundam appendicis Ulnae partem, beneficio ejusmodi cartilaginis, perinde ac supra axem, non obscure circumvertitur; neque enim haec duo ossa in fine ita alligata sunt, ut Radius moveri nequeat, sed hic quoque in gyrum convertitur, non secus ac circa Humeri ipsius tuberculum, quod experiri poteris, si manu a caeteris incumbentibus corporibus denudata, articuli ligamenta illaesa reliqueris: haec quae Naturae solertiam haud mediocriter commendant, &ad Artis Medicae usum non parum utilitatis afferunt, aequum erat, ut Instauratores Anatomicae Artis non omitterent, &multo aequius, a reprehendendo eam ob causam Galeno abstinerent, qua motiones quasdam manus docuisset, quae fieri unquam minime cernantur: ego equidem tres motus fieri a manu experior, optime a Galeno descriptos, quorum nullum sine errore exposuerunt adversarii: nam, quum ipsi Anatomen se instaurasse profiteantur, tantum eorum studium exposcebat, ut duos, quos jam exposuimus manus obliquos motus accuratius &diligentius intuerentur, simulque animum adverterent num secunda Brachialis ossium acies per synarthrosim cum prima committatur obscuroque motu super primam agatur, an, ut ego arbitror, ad diarthrosim ea compositio pertineat, ejusque motus, qui extensione &flexione fit, non minus, quam prioris aciei sit evidens, &magnam partem ad eum obeundum conferat; haec nimirum satius &utilius fuisset exponere, quam quae à Galeno prudenter dicta sunt, primum pervertere, deinde inique reprehendere.