Latin
186
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 186
Unproofread scanNot analysed yet
De Sesaminorum ossiculorum situ ac numero profecto Galenus exacte non tractat; sic enim de his scribit: Sesamina ossa, multis manuum &pedum articulis Natura ex abundanti, velut actuarium securitatis gratia circumposuit haec Galenus: sed longe minor lapsus est, ejusmodi ossiculorum, de quibus fortasse alibi diligenter disputavit, adamussim nec definire numerum, nec proprium locum designare, quam, ut ipsi faciunt, illum plusquam par sit, augere, hunc vero perperam describere: nam in Homine Sesamma ossicula pauca sunt, magnaque ex parte cartilaginea, &si ea, quae pollici applicantur exceperis inconstanti sede firmata; in Simia vero &canibus multa occurrunt, &ossea perpetuo sunt, singuloque primo quatuor digitorum internodio, &secundo pollicis gemina ex illis fere semper adnectuntur, quo fit, nisi velimus propria vehementius, quam debemus, amare, &aliena quasi pro nihilo habenda omnino despicere, ut suspicari liceat, Galenum Sesamina in Homine observasse, ejus vero reprehensores a canibus errandi occasionem sumpsisse.