Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alii γομφίους eos appellant, non quia perinde ac clavi fixi sint, (hoc enim omnibus Dentibus aeque convenit) sed vel ἀπὸ τῆς γομφιάσιος (quam asperam molarum superficiem Graeci vocant, Latini dentitionem veriunt) cujus figuram &usum summae Maxillarium Dentium partes elegantissime imitantur, vel ut alii putant διὰ τὴν κάμψιν propter inflexionem, quod in curvis Maxillarum partibus sedem habeant. Aliqui eos latos propter magnitudinem, &planos propter superficiem nominant, quia habent extremas partes, quas Ruffus Mensas nuncupat, dissimiliter atque alii Dentes valde amplas. Figura ejus Molarium partis, quae extra Gingivas prominet, quadrata est, perfectior tamen in tribus posterioribus, quam in duobus Canino proximis quos quidem duos non errabit, siquis quadrangulares dicat, quippe quod latiores sunt, quam pro Maxillarum productione longiores, atque extrinsecus magis, quam intrinsecus. Summae vero partes amplitudinis ergo Mensae nuncupatae, laeves non nascuntur, sed veluti in molis asperae &inaequales; attritione tamen aequantur, ut videre est in in Senibus, siquidem Natura eas, non quemadmodum Ars in molis denuo scindit, &asperas facit, sed initio solum quum Dentes format.