Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 19-3
Unproofread scanNot analysed yet
Exin praeterea intellexi, qua ratione in recens castratis defluens ad Testium regionem per arterias sanguis, nihil in illis jacens commode per consortes refluat ad Cavam venas; siquidem, ea communicatione negata vasorum, quanam speras arte rediturum sanguinem, unde discessit? deest enim pars illa, Testem puta, in quam anastomosaων oppugnatores demissum ab arteriis sanguinem haurire venas autumant, redire tamen, &nihil in arteriarum restagnare tubulis, sectura docet, &nullo, ut plurimum, si a peritis in arte fiat, symptomate stipata testiculorum detractio, quae tam blando, &facili eventu saepius absolvitur, ut nullus, ne perexiguus, dolor, atque inflammationis principium facti poenitentiam incusserit, quod profecto meo factum judicio non fuisset, si Testibus detractis, &devinctis, ut fieri solet, eorum vasis, arteriosus non haberet sanguis, quo se deruentem reciperet: hiant igitur in lateraliter sibi commissas venas spermaticae arteriae, perque tenues, &invisibiles fere anastomoseis suum extrudunt rutilantem succum, per eas ad praecordia reportandum. Sic provisum sagax Natura Hominum calamitatibus voluit, ne dicam, prospexisse luxuriae.