Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 20-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut altero fulciam adminiculo veritatem, nunc age Hominem cogita, qui Veneri primo sacra prolixe fecerit, mox ab ejus transfuga castris Sanctissimo Castitatis Numini pudicus diu vixerit; per hujus spermaticas arterias perenne ad coleos sanguinem pervehi indubitatum est, tu vero tantum cruoris imbrem putabis in semen totum mutari? minime quidem gentium, desunt enim, ut scis, conceptacula, quae uberrimo illius proventui recipiendo sufficiant, reple nimirum vesiculas, &longos teretesque deferentes tubulos, insuper sinuosos Epididymide anfractus candido succo satura, comple etiam testiculorum universam substantiam, finem loco facies, haudquaquam locando. Scio, quod mihi objicias, venas videlicet, quas in Testes aperiri omnes agnoscunt, suppetias opportune Testibus, nimio sanguine obrutis, laturas. Expecta modicum, &obicem, quem posuisti, praerumpam; interim tene, nullam esse venam quae, nervea membrana pertusa, Testium audeat sacra invisere penetralia, omnibus veluti sua in nerveam membranam terminatione contentis. Alterum fortasse quisquam rerum imperitus serupulum jaciet sarcinam exonerare inter nocturnas pollutiones Naturam, vasa libidine asservantia per lusorias somniorum imagines titillante; atqui Tu non ignoras, quam pauci sint Homines, quibus per tam innocentem ludum gratiosa soleat favere Venus. Sed ut Regnero aliquando prospiciam, negat ille anastomoseis in toto corpore reperiri, idque praesertim de venis, arteriisve spermaticis facit experimento suo innixus, &rationibus quibusdam, Tract. de Virorum Organis Generat.