Latin
194
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 194
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quum ita sit, suspicari possumus, Galenum, ubi Vertebrarum compositionem fornici assimilat, potius ad Spinae positionem, quam ad ipsius figuram spectare; siquidem sursum ac deorsum duci, situs propriae sunt differentiae, figurae vero non item, &ob variam apophysium Vertebrarum positionem, earum syntaxis fornici magis apposite comparari potest. De transversis processibus Vertebrarum Thoracis ad summam dico, Hominis &Simiae nullam, quae alicujus momenti sit, differentiam ab illis sumi debere. Lumbum ab Homine descripsisse Galenum, multa sunt, quibus probari facile possit: nam ut ipse scribit. Simiae unum habent aliorum quadrupedum communc, quod in Homine non reperitur nempe Lumbos longiores, pro magnitudine reliquarum partium corporis: nam Homini duntaxat quinque ad Lumbos sunt Vertebrae, Simiae vero plures: haec Galenus, quod etiam nos ita se habere perpetuo observamus, si tamen Natura a consueta lege non recedat; quandoque enim ea aberrante undecim in Thorace Vertebras, sex in Lumbo vidimus.