Latin
195
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 195
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea harum Vertebrarum anterior, ac media sedes in aciem acutumque angulum desinit, quam tamen Galenus rotundam esse nobis innuere videtur, ubi omnes Vertebras, quemadmodum in Hominibus cernimus, priorem partem rotundam habere docuit. Nec silentio praetereundum est, quòd in Homine transversi processus Lumborum teretes sunt, &nonnihil in exteriora conversi, quos si ipse a Simia descripsisset, nequaquam dicere praetermisisset, eos amplos esse intro spectantes, &instar squamae tenues, figura vero aut caudam hirundinis referre, aut cornu contortum, quod oblongo acutoque mucrone erigatur, ac sursum vergat, &propterea Lumborum Vertebras ab iis, quae in Dorso sunt, plurimum discrepare. Haec profecto vera sunt, sed ob eam causam maxime urgetur Galenus, quod novem apophyses cuique Lumborum spondylo tribuit; arbitratur enim transversas ipsorum proceritates tenues esse, &eas, quae declives sunt, non duas, ut aliis obtigit spondylis, sed quatuor a Natura eis esse tributas; quia quum ipsi maximi spondylorum sint, magnis quoque ac pluribus apophysibus eguerunt, tum ut articuli exacte commissi, &ligamenta valida habentes tutiores essent; tum vero ut nervi a Medulla Spinali prodeuntes propugnaculo instar muri praeclare munirentur: hoc idem duabus postremis Thoracis Vertebris contigisse scribit, quia transversis processibus utrimque sunt destituti. Ego profectò ne de rebus perspicuis dubitare videar, neve aliis justam occasionem praebeam, ut eum errorem mihi objiciant, de quo alios notare soleo, ingenue hac de re dicam quid sentio. Transversas apophyses Vertebrarum Lumborum commemorabilis magnitudinis innuit esse Galenus, quas tamen aliquando tenues esse dicit, non simpliciter, sed pro ratione magnitudinis ipsarum, &quamvis etiam Sacri Ossis processus, quos alibi grandes esse dixerat, eodem in loco tenues appellet; Lumbi tamen, ut illos quandoque, nullibi amplos vocat, quatuor infernas apophyses articuli gratia factas in Simiarum &Canum Lumbo, in postremisque Thoracis Vertebris reperio, in Humano duae tantum sunt, sicut in caeteris Thoracis Cervicisque Vertebris: sed ignorandum cum aliis Anatomicis non est, in Homine circa radices infernas transversarum proceritatum spondylorum Lumbi, atque etiam duorum, qui ultimam Thoracis partem constituunt, quaedam tubercula, magnitudine figuraque mespilorum nucleos referentia, saepe ac saepius reperiri, quae quum in Simiis &Canibus non habeantur, suspicarer vicem illarum, quas paulo ante descripsi, proceritatum in Homine tenere, de iisque affirmarem Galenum fuisse locutum, nisi vererer conjectura idcirco aberrare, quod ejusmodi tubercula nequaquam ad articuli syntaxim tutelamve conferunt.