Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Galeno subscribit Aretaeus, ascribitque hujusmodi Renum ventrem esse oblongum &exiguum, urinae nimirum canalibus, qui ab eo tanquam fistulae pullulant, magnitudine aequalem, &ad lotium excolandum, cribrorum instar, foraminibus pervium. Postremo Recentiores, qui accurata Anatomes exercitatione tantum nominis adepti sunt, ut non modo Antiquos diligentia superasse, verum etiam artem hanc instaurasse, &in lucem revocasse fere omnibus sit persuasum, dum Renum fabricam scribunt, nulla vetustatis, nulla aut horitatis sectionis illius, quam principes Scriptores, ac Magistri receperunt, ratione ducta, nemini parcunt; &quasi Renum, fabulam potius, quam fabricam scripserint, non modo omnes accusant; verum etiam innumeris prope conviciis lacerant. Siquidem Galenum, quasi diminute, &minus absolute de Renibus scripserit, contemnunt, asserentes nihil illum novi attulisse, nisi venas &arterias per Renis corpus distribui: urinam autem per spissam duramque ipsius substantiam, retento sanguine percolari, quum tamen, dicunt ipsi, nemo cum Galeno Renum carnem pro colo habeat, qui eorum constructionem bene expendit.