Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 19
Unproofread scanNot analysed yet
Ego vero veluti talem, quam ipsi describunt cavitatem, in hominibus penitus me ignorare fateor; ita causam dissensionis negligentiam potius illorum, quam rei ipsius difficultatem atque obscuritatem esse puto; quapropter posse quidem me illorum controversias componere plane diffido: sed fore, ut cavitatis hujus veram descriptionem facillime &apertissime exponam, magnopere confido. praestat tamen prius aliorum Anatomicorum hac de re sententiam explicare: ita enim unusquisque intelligens, uter nostrum bonam malamve causam habeat, rectius poterit de singulis judicare, &ab erroribus, in quos aut ego, aut ipsi inciderint, accuratius cavere. Cavum aliquod inesse Renibus, in quod urina ipsa percolatur, nemo Anatomicorum negat; sed qualenam id sit, plerique ipsorum non explicant: alii vero vel male, vel minus perfecte describunt. Hippocrates cavitates, &ventriculos Renibus tribuit: sed quosnam eos intelligat non definit. Aristoteles Renes. Vituli marini cavos non esse, aliorum animalium nunc plurimum cavitatis in medio, nunc modicum habere arbitratur; scribit tamen vasa ipsa non subire eam, sed in Renum corpore consumi. Galenus putat Renes esse veluti instrumenta concava, habereque in medio ventrem, quem interiorem vocat, membraneo corpore circundatum, unde urinarius meatus originem trahit, in quem serosum excrementum recipitur &in quo etiam lapides saepe a natura generantur, &expelluntur: addit praeterea, in maximis solum animalibus laminam ex vena &arteria immissam posse hac cavitate recipi.