Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Canes in inferiore Maxilla tres habent utrimque Incisores, &Caninum unum exertum; post hunc alios quatuor Triangulares, quorum primus exiguus est, &pene rotundus, tres reliqui lata basi &apice acuto constant; lineam, quae superius Maxillae extremum spectat, instar serrae duobus locis incisam ultimi duo gerunt; tertius à secundo magnitudine tantum exceditur, quantum a secundo primus: consequitur unus omnium maximus &valde inaequalis, qui duos insignes apices, longo intervallo disjunctos obtinet, quorum anterior humilis est, alter multo procerior, qui praeterea versus supernum Malae extremum, portionem sibi quamdam humilem vendicat, exiguo Molari non absimilem: ultimam Maxillae oram duo alii magnitudine &figura plurimum diversi occupant, quorum alter exiguus est, &Molaris ob summi amplitudinem &inaequalitatem dici jure potest; alter vero longe minor &exacte rotundus cum aliis non communicat. In superiore Maxilla Incisores &exerti eadem forma sunt, post eos tres triangulares, non quatuor, sequuntur, quorum duo ultimi una tantum linea, eaque obscura, intersecantur, maximus omnium post hos collocatus duos apices longo intervallo disjunctos habet eorumque prior sicut elatior est, ita etiam acutior; hunc alter Dens haud minor sequitur, qui medius incisus eminet quidem exti insecus, sed ex interiore parte, qua humillimus est, inaequalem Molarium amplitudinem imitatur; postremus longe hoc minor, forma non admodum diversa praeditus est. Vera haec Dentium Canis descriptio Galeni orationi plurimum lucis affert, simulque, ni fallor, ambiguitatem omnem tollit, &potest ex ea, num reprehendi juste possit, facile discerni, CAP. IX. Magnitudo Molarium, &Dentium Numerus. At vero Molares Humani, tum ob alias causas, Atum maxime propter insignem amplitudinem