Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 22
Unproofread scanNot analysed yet
magni dicuntur, sicuti sunt; oportuit siquidem eos latis basibus stabiliri, quippe qui attritione minuuntur, &attenuantur; non sunt tamen omnes aeque magni, sed, ut bene Galenus animadvertit, medii majores, qui utrimque collocati sunt minores, tertius omnium maximus, quo tamen in Simia quartus &quintus major est. Illud etiam praetermittendum non est, quod in illa, quae caudam non habet, quintus inferior, qui sex apices obtinet, ac dimidium pene Dentem adjunctum, omnes alios longe excedit, quod quidem additamentum in Homine certe perraro, si tamen unquam, invenitur, in quarto aut in quinto superiore, potius quam inferiore conspicitur, quando scilicet sagax Natura plures Molares efficere contendens, loci angustia eos dirimere absolvereque impedita, necessario simul jungit. Sed quoniam asseruimus varietati opinionum, in qua sunt de numero Dentium Anatomici, Maxillares occasionem praebere, oportet hac nunc etiam de re copiosius disserere. Natura, quae pro amplitudine angustiave scissurae Oris, cunctis animantibus plures paucioresve Molares &Incisores atque etiam acutos tribuit, Homini, cui Os angustissimum est, cuique praecipue Dentes ad cibum mandendum usui sunt, jure multo plures Molares, quam Incisores dedit; ferocibus autem aut nullos, aut paucos; Incisorum item, Caninorumque numerus idem semper est &definitus, Molarium secus: quamvis enim plerumque tam ex superiore, quam inferiore parte quinque utrimque sint, cuncti scilicet viginti; interdum tamen quaterni aut sem sunt, de qua varietate, quum Galenus aperte scripserit, eaque, quod sciam, in Simia vix unquam conspiciatur, &in Homine non ita raro appareat, consequens est, ut id ab eis, qui illum studiose reprehendunt, &Homines secuisse inficiantur non sit consideratum.