Latin
211
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 211
Unproofread scanNot analysed yet
Verum si hos errores leves esse ducent, quod duo musculorum paria ex iis, qui Caput movent, dimiserint, non nisi stuporis excusatione defendere se poterunt; nam prope asperam &inaequalem scissuram Occipitis ossi, &alteri Petram referenti communem, qua parte nimirum arteriae Soporalis gratia hoc perforatum est, eminens quaedam linea oblique ad interiora procedens occurrit, a qua musculus digitalis latitudinis carneum principium sumit, (oriri enim, an inseri hunc musculum dicas, parum nunc refert, dummodo scias, quomodo ad utrumque os pertineat) indeque oblique deorsum ad exteriora procedens, nonnihil angustior &tenuior redditur, ac deinde quibusdam in partibus producto tendine juxta radicem anteriorem transversi processus primae Vertebrae, non longe ab insertione alterius, quem modo describam, inseritur: hos musculos innuisse Galenum suspicari possumus, ubi alteram portionem eorum, qui Stomacho subjecti sunt, aliquando peculiarem evidentemque circumscriptionem obliquarum fibrarum habere dicit, quae exiguis musculis, in posteriori Cervicis sede locatis, proportione respondet. Alter musculus praedictis brevior &angustior, magis tamen in principio, quam in fine, oritur parumper nerveus à posteriori &externa sede foraminis sextum nervorum Cerebri jugum emittentis, qua scilicet os asperum est &inaequale; deinde obscure latior effectus ad interiora procedens, in anteriorem elatioremque partem transversi processus primae Vertebrae definit: hi profecto musculi Galenum minime latuerunt, nam raepraeter eos, qui Stomacho subjecti sunt, in parte anteriore alios parvos primam Vertebram Capiti conjungentes a lateribus esse docuit, ut illorum beneficio ejusdem primae Vertebrae articuli ad latera annuendo moverentur.