Latin
212
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 212
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce musculis quandoque duos alios, secundam Vertebram primae anteriori in sede connectentes, Galenus addidit, quos ego idcirco praetereo, quod ab illo raro visi sunt, &à me semel aut bis tantum. Ex his unicuique patere arbitror, utrum Recentiores, an Galenus accuratius Capitis articulos ac musculos observaverit, &quis illorum ex horum structura melius de Capitis Motu judicium ferre possit: sed quoniam de ea, quantum pertinet ad nostrum institutum, satis jam &abunde praefati sumus, reliquum est, ut cum Adversariis manus conferentes Galeni Manes expiemus: Tu vero, mi Fabi, dum solus pro veritate pugno, expeditus facito ut sis, si inclamavero, ut occurras &opem feras. Galenus, dicunt Conviciatores, duos Capiti Motus attribuit, alterum, quo annuit ac renuit, alterum, quo in latera ducitur; illumque super secundam Vertebram; hunc vero super primam perperam fieri putat: absurdum enim profecto videtur, ut Caput super secundam Vertebram flectatur, ac reflectatur, quia ligamentum Dentis transversum, secundo Spondylo quiescente, prohibet primam ante retroque moveri, Dentemque in ejus sinu coercens satis laxum esse non potest, ut eamdem primam Vertebram in priora ferri permittendo, Caput justam flexionem experiatur. Pari quoque ratione super primam Vertebram Caput in latera agi negant, quia quum alterum articuli os in quovis motu quiescere debeat, oporteret eam, dum Caput in latus convertitur, immotam servari ac manere; quum autem nec vinculi modus, nec articuli forma ullo pacto hoc fieri permittat, in hac specie motus explicanda in duos potissimos errores Galenus incidit, quorum alter est, quia Motum ad latera, hoc est, ut ipse arbitratur versus Humeros a Capite fieri censet, alter vero, quia Motum, quo Caput ipsum circumvolvimus, prorsus dimittit, sicut enim Caput nullum peculiarem Motum obtinet, quo in alterum latus inclinatur, sed Colli solius beneficio illius fit particeps, ita dum circumvertitur adeo proprius illi est hic Motus, ut &ipsum nullam versus Humeros inclinationem experiatur, &Cervix nihil cum eo communicet.