Latin
221
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 221
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero primae secundaeque Vertebrae motus cum eo, qui a reliqua Cervice simul fit, conferatur, ille major, hic minor proportione censeri debet; sed non propterea motus, qui Capiti proprius est, longior erit eo, quem obit Colli beneficio, nam hic motus quia omnes musculi Capitis motores in ipsum inseruntur, sine duabus primis Vertebris fieri nequit, illum vero Collo quiescente effici, nihil prohibet. Ex his jam patet, si motus duarum primarum Vertebrarum ab eo, quem reliquae Cervicis Vertebrae efficiunt, plurimum discrepat, &veluti ostensum est, quamvis eae inter se &cum Capite moveantur, nihilominus tertium quoddam motionis genus secundum Galeni opinionem statui nequit, cogi Adversarios fateri primarum Vertebrarum motum sub eo, qui Capiti est proprius, passim ab eodem Galeno comprehendi, illiusque nomine ubique appellari: hoc autem si dabunt, in portum angustum &scopulis plenum, maleque munitum propugnaculum sese recipient; quum enim Galenus Capitis motus, qui fiunt quiescente Cervice, genere duplices esse statuat, quemadmodum &duplices sunt ejus articuli, atque musculorum eos moventium genera duplicia, &altero, qui rectus est, extensio ac flexio ejusdem Capitis fiat; nimirum dum ipsum vel reclinantes in priora annuimus, vel attollentes in posteriora renuimus; altero vero obliquo Caput ad latera, hoc est ad laevam &ad dexteram, circumagimus, necesse erit rectum uni, obliquum alteri primarum Vertebrarum concedere, &fateri, hos motus secundum Galenum fieri per articulum ad primam &ad secundam Vertebram non, ut ipsi asserunt, quia Caput, dum movetur, tantummodo sustineant, sed quia robustissimis vinculis ei annexae, quando ab illo urgentur obsequi, &quo impelluntur, moveri cogantur. Sed quid multis opus est?