Latin
222
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 222
Unproofread scanNot analysed yet
nonne hoc idem ipsemet aperte confirmat, quando Lycum &alios priores Anatomicos de Capitis Motibus, qui cum primis Vertebris fiunt, perperam sensisse testatur, quia parvos articuli Capitis musculos, ante &retro locatos, in primasque Vertebras infixos, parum in dissectione accurati non bene noverunt: si enim parvi musculi Capitis articuli proprii sunt, &motus duarum primarum Vertebrarum sub nomine ejus, qui Capiti peculiaris est, non comprehenditur, duo parvi musculi, ut alios modo taceam, a secunda Vertebra in primam oblique inserti, male inter eos a Galeno numerantur qui sine Collo solum Caput movere apti sunt; &non sine errore ab eo asseritur, quosdam magnos musculos tam recti, quam obliqui motus authores, cujusmodi sunt, qui Stomacho subjiciuntur, per primas quidem fibras in primam &secundam Vertebram insertas, solum Caput movere, per alias vero in Collo sub illis caeteras locatas.