Latin
225
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 225
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue autem in hac magna Capitis agitatione, post secundam Vertebram movebitur tertia, deinceps quarta, ac reliquae omnes; quanto enim Vertebra inferior est, tanto etiam obscuriorem consequitur motum, &proceritatem infernam, qua cum subjecta conjungitur breviorem ac latiorem obtinet. Haec de recto Capitis motu satis multa sunt, quia de eo litem nec magnam, nec severe admodum Galeno inferunt Adversarii. quamobrem hoc dimisso, de reliquo circa quem totius fere controversiae summa posita est, accuratius agamus. Si rectum Capitis motum secunda Vertebra, ut exposuimus, obit, sequitur profecto, secundum Galenum obliquum a prima recessario fieri: Rectus enim Motus, inquit ipse, cum primo non fit Spondylo, ut qui motus obliquos habeat concreditos: quod autem hunc motum idem Author optime noverit, &a Capite cum prima Vertebra potissimum fieri dixerit, multis argumentis suadere possumus. etenim structura primae Vertebrae.