Latin
224
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 224
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum non ita oportet accipeer cipere, rectos Capitis motus a secunda Vertebra fieri, ut primam, quae interjecta est, ante &retro omnino non moveri affirmemus; Galenus enim, qui rectos motus secundo Spondylo praecipue concreditos esse existimat, utrasque etiam primas Vertebras, tum cum ipso Capite, tum inter se moveri asserit, primamque Vertebram posteriori apophysi ideo esse destitutam, ne dum Caput renuendo secundam tangit, &cum ea stringitur, musculi ibi existentes, ceu ab aculeo, contundantur atque vulnerentur. Sed suspicabitur fortasse aliquis, Galenum quandoque asseruisse, primam Vertebram multum per se flecti, ac reflecti posse, quod interdum scribat, Capitis commissuram maximum annuendo &abnuendo motum efficere siquis eum cum Vertebris conferat, quae post primas sunt, &praeterea addat, primas fibras musculorum, qui Stomacho subjecti sunt, in primum &secundum Spondylum inseri, quas rectae flexionis autrices esse credendum est. Sed haec suspicio levissima est, quia commissura illa, cui maxime Galenus ejusmodi motus acceptos refert, a secunda Vertebra cum Capite efficitur, neque sequitur propter aliquas musculorum fibras in primam Vertebram insertas, ut ipsa magno motu recto per se agatur; satis est enim, propterea quia interjecta est, ad utriusque illorum inclinationem ipsam quoque moveri, &dum coercetur, a musculis attractam nonnihil etiam inclinari atque incurvari. Caeterum siquis experiri velit, qua ratione rectae Capitis motiones fiant, is recens cadaver nactus aliis partibus praeter Vertebrarum ligamenta ademptis Caput ante retroque manibus agens, id primo &per se moveri, facile deprehendet, &ejus potissimum motus Authores esse parvos musculos a prima &a secunda Vertebra in Caput recta insertos, facile conjiciet: deinde intuebitur, secundam Vertebram ligamenti ipsius Dentis beneficio a Capite, ut justam flexionem atque extensionem assequi possit, maxime urgeri, in eaque impulsione etiam primam Vertebram, quae interjecta est, consecutione quadam statim moveri, deinde a Capite &à secunda media cogi atque coerceri: quodsi Caput majori agatur motu, tum vero Cervix cum eo tota inclinabitur, vel recurvabitur.