Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 241
Unproofread scanNot analysed yet
hac Vena, ipsique nunquam visa in Homine, magis perperam adhuc, quam de Simiarum Vena senserit, in Epistola utcunque perstrinxi, qua dextri Cubiti Axillarem in Laterali Morbo (si modo quid intersit, cujus lateris Venam dividas) secandam docui. Vesalius Libro tertio Cap. 7. Antigramma I. Qui Galeni sententiam de Vena sine Pari accuCrate expendere voluerit, is profecto nullam, aut certe perexiguam inconstantiam in ea notabit; licet illis, qui contradicendi cupiditate feruntur, secus videatur. Quam vero rationi consonum sit, &probi ac docti Viri judicio dignum, putare Tantum Praeceptorem nunquam in Homine Venam, quae sine Pari dicitur, inspexisse, eamdemque e Simia perperam descripsisse, illi statuant, qui omnia incorrupte judicare solent; Galenus enim non modo Praeceptoribus usus est in Dissectionis facultate omnium judicio Celeberrimis, sed etiam, ut cum Doctissimis Viris congrederetur, in Asiam Alexandriamque navigavit; evolvit praeterea, &diligenter perlegit Commentarios Anatomicos Lyci, Andreae, Marini, ac caeterorum, qui tum aliqua in gloria &praedicatione erant atque hujus Artis adeo studiosus fuit, ut non in Homine &Simia solum, sed in caeteris quoque animalibus Anatomen exercuerit, eamque diligenter descripserit.