Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 242
Unproofread scanNot analysed yet
Nos ea, quae objiciuntur, sine ulla animi perturbatione, frequenti Anatomes usu &observatione edocti, collatis inter se Galeni locis, qua poterimus diligentia excutiemus, erratis, siqua in dictis illius videbuntur esse, nequaquam dissimulatis: sed spero fore, ut Homines intelligant, longe gravius erratum ab iis esse, qui sese in Galenum iniquiores praebuerunt, &praeterea, quae ipsi in Epistola de Vena in Laterali Morbo secanda asserunt, a veritate plurimum abesse. Syngramma 11. Caeterum, quoniam Epistola nuper commemorata haec prolixius cum aliquot aliis paradoxis prosequitur, Cavae Venae distributionem deinceps non interrupta sermonis serie aggrediar ne mihi, praeter verae Hominis historiae narrationem, in hoc negotium augeam, ut ubi a Galeno dissentiendum est adscribam, ipsiusque sententiam verbis aliquot refellam; &ne propter meam in eum pietatem etiam prolixe mihi venia petenda sit, quo rabularum animos leniam, quos miras excitaturos novi Tragodias, si semel atque iterum Galenum purgare &frivolis quibusdam ratiunculis ab errore vindicare poterunt, parum solliciti, quod tot innumeris locis ipsius placita a veritate dissona certo (quantumvis interim invitus) ostendam; hactenus enim non semel expertus sum, quam ejusmodi Homines apud Dissectionum imperitos gloriari soleant, quum rationem aliquam excogitassent qua Galenus excusari, aut, ut ipsi loquuntur, cum ostensa a me parte concordari possit: quam turpiter vero se tum post ea in publicis Sectionibus dederint, quum suos Achilles mihi proponerent, ipsi probe norunt.