Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 245
Unproofread scanNot analysed yet
Vesalius. Antigramma. IV. Ortus Venae sine Pari non est, ut Vesalius male scribit, a dextro Cavae latere, sed ex posteriori &humiliori ejus sede Vertebras respiciente, non quidem in centro, sed dextrorsum magis, nisi enim dextram Pulmonis partem extollas, &una cum Vena Cava Cor ad sinistra parumper reflectas, ortum Venae sine Pari intueri non potes, quod profecto non accideret, si ex dextro Cavae latere, ut ipse scribit, oriretur: hanc nostram sententiam sectio ipsa comprobat, &Hippocrates in secundo Libro de Morbis Vulgaribus Sectione quarta tacite confirmare videtur, quando ejusmodi Venam, veluti aliam Jecorariam seu Cavam non quidem sublimem, &versus Sternum elatam, sed depressam atque humilem, circa Vertebrarum corpora deorsum recurrere, scribit: &si Galeni praecepta prorsus non spernimus, hanc Venam pro una, quae in medio corporis sita sit, habere debemus, quaeque unius vasis, tam dextrae, quam sinistrae parti communis, munere fungatur: quandoqui dem ipse scribit decimo quinto de Usu Partium, Cap. 2. partem sine Conjuge positionem mediam requirere; duas vero Conjugatas a media aequabiliter abesse oportere. Caeterum, quomodo ad dextrum latus haec Vena pertineat, mox declarabo; neque enim, si hoc quoque concederetur, propterea suam de Venae Sectionè in Pleuritide sententiam posset Vesalius confirmare, quoniam eadem, quam assignat, ratio Venam Cavam a Jecore enatam suadet, dextrae ac sinistrae parti aequabiliter non servire; sic enim Galenus scribit sexto de Usu Partium cap. 4.