Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 244
Unproofread scanNot analysed yet
Antigramma III. esalii de Vena sine Pari enarratio non est usquequaque vera, nam ut incipiam ab iis, quae hoc loco asserit, Vena sine Pari a Cava non oritur, postquam haec Cordis involucrum superaverit; si enim membranae, quae Cor ambit (Pericardium vocant capedinem spectemus, ea Vena nascitur infra sinus illius summitatem, quae est inter Cavam Venam, &ipsam Arteriam Magnam: si vero ejusdem Venae ortus cum ea Pericardii connexione conferatur, quae ad solam Cavam Venam pertinet, is erit è regione partis illius Pericardii, quae cum Vena Cava cohaeret. Quod vero de ortu Venae sine Pari in Suibus, Bobus, &plerisque aliis quadrupedibus addit, non est facile concedendum, quia, ut paulo post docebimus, Vena sine Pari in his brutis non parum ab Humana discrepat. Syngramma IV. Naec propago seu Vena à dextro Cavae latere pronata, RAdeorsum ad quartae propemodum Thoracis Vertebrae corpus contorquetur: oritur autem potius à dextro Cavae latere, quam à sinistro, quod secundum dextram Dorsi sedem explicari debeat, &ab anteriori Cavae Venae sede, ac etiam à posteriori principium sumere nequeat.