Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 248
Unproofread scanNot analysed yet
Quae assertio una cum ratione ab eo assignata, commentitia prorsus est, &reprobationem aliam non meretur praeter eam, quae ex commensuratione Statuarum Antiquarum sumi potest. Johannes Fernelius acerrimi ingemi Vir, libro primo Naturalis partis Medicinae cap. 11. paulo supra Cordis aurem dextram, a Vena Cava hanc rami speciem produci testatur, quam tamen constanter asseverat, non paucas corporum dissectiones ostendere, a Cava derivari, antequam ad Cor accedat. Quorum primum, ut ab omnibus recipi, ita secundum a nullo non rejici debet; id enim, pene innumeris in sectionibus a me administratis, in dextro latere nunquam fieri observatum est: &propterea his futilibus, pro Galeni causa excogitatis, rationibus parumper dimissis, ad ejus orationem, quae à populari sensu longe abest, exponendam me converto. Ut autem non inconsiderate, sicut multi faciunt, sed cum recta ratione hoc commodius BARI.