Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 249
Unproofread scanNot analysed yet
SINE dius praestari possit, uti ego Adversariis concedo, Galenum hominem fuisse, ac propterea labi etiam potuisse; ita mihi dari volo, stultum esse existimare, Tantum in Anatomica Facultate Praeceptorem ea non vidisse, quae cuivis essent obvia ac manifesta, &communi Hominum opinione recepta. Igitur singulis diligenter inspectis, &collatis locis omnibus, negare non debent Adversarii, eum passim asserere, Venam sine Pari octo intervalla Costarum, atque adeo plura nutrire, ut testatur in Libro de Dissectione Venarum cap. 2. eamque utrimque Costis octo, usque ad Septum transversum distribui, in secundo de Ratione Victus in Morbis Acutis com. 10. quod sane ille, si hanc Venam sub Corde secundum Thoracis longitudinem enasci putasset, sine maxima repugnantia asserere non posset: nam, ut sectio ipsa docet, Cava Vena infimae sedi basis Cordis, &auriculae ejus dextrae conjungitur e regione vel octavae Thoracis vertebrae, vel summitatis nonae, vel etiam interdum medii spacii, quod est inter septimam &octavam. Nec est quod Vesalius, aut quisquam alius Galeno infensus dicat, eum credidisse Venam sine Pari sub Corde oriri, quae nihilominus ramis, partim deorsum, partim sursum diffusis, octo plurave Costarum intervalla nutriat, quod in Hominibus non raro cernamus, hanc Venam e regione quartae Thoracis vertebrae enatam, ad quatuor superiores Costas, non recta serie, sed vago ductu, propagines mittere. Verum haec expositio nimis dura ac spinosa est, nec fido Interprete, ac veritatis amico digna; nam Hippocrates in Libro de Natura Ossium, &secundo de Morbis Vulgaribus sectione quarta, cujus orationem Galenus in fine sexti Libri de Placitis Hippocratis &Platonis adducit, aperte scribit, a crassa Vena Cordis hanc, quae sine Pari dicitur, recurrere, &per medias vertebras usque ad summas Costas infra remeare. accedit quod iuxta Galeni sententiam, septimo de Administratione Anatomica cap. 9.