Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 250
Unproofread scanNot analysed yet
haec Vena ad Spinam procedens, non modo in Simiis, verum etiam in omnibus Animantibus, in quorum sectionibus ipse nos exerceri voluit, quintam Dorsi vertebram perpetuo conscendit, quod profecto fieri minime asseruisset, si sub Corde eo modo, quo Adversarii arbitrantur, illam oriri credidisset; quandoquidem infima ora auriculae dextrae Cordis e regione octavae Thoracis vertebrae, vel medii spacii inter septimam &octavam posita est: quare levissimis conjecturis posthabitis, quum Vena sine pari, quintam Thoracis vertebram pariter conscendat, atque ea Arteriae Magnae pars, quae a Corde enata deorsum fertur, hocque ipso loco Stomachus ambarum comes Arteriae gratia ad dextram digrediatur; Azyga vero juxta hanc, ceu alia minor arteria per Spinam extensa sit, nulla commodior, nullaque verior ratio ejus rei assignari potest illa quam Galenus de Arteria Magna adducit; nimirum quod haec directum plane hujus spondyli principio ex Corde habet exortum, &ad locum, productioni ipsius quasi e regione oppositum, rectissima ac compendiosissima via nusquam declinans procedat: id quod ipse, non minus diserte, quam eleganter docuit sexto de Usu Partium cap. 5. &6. &decimo sexto ejusdem libri cap. 10. ac etiam in Commentario Timaei 5. vel 7. &nos, si Viri boni officio fungi volumus, fatebimur. Enimvero sicut omnium fere Anatomicorum consensu Arteria Magna, &Vena sine Pari brevi ac expedito itinere quintum Thoracis spondylum, aut saltem, non longe ab hoc, quartum conscendunt; ita ab hujus Venae principio, ad illius Arteriae originem, rectam fere lineam protrahi posse, sectio ipsa ostendit: accedit, quod Galenus in Commentario quinto vel septimo super Timaeum aperte testatur, quatuor primas Thoracis vertebras, nec Arteriam nec Venam sibi incumbentem habere; super caeteras vero Arteriam &Venam sine Pari exporrigi. Addo eumdem in 10.