Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 252
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem nostra expositio testatior sit, &qui Galenum insectantur, possint, si velint, resipiscere, non oberit modo aliquot ejus loca ex sexto de Usu Partium cap. 4. 5. 6. &ex decimo sexto ejusdem, cap. 10. paucis percurrere: Vena Cava, inquit Galenus, è Jecore per Septum transversum ad Cor attollitur, &per totam Thoracis capacitatem permeans, Sterno, ceu propugnaculo, innixa subjacens sublimis pendet: Stomachus una cum Arteria, &ea Vena, quae inferiora Thoracis nutrit, Spinae est impositus, &in secura sede conquiescit, non ut Vena Cava per medium Thoracis sinum amplum quasi suspensus elabitur; nisi quum primum Phrenas contigerit; ibi enim membranis fortibus sublime admodum elatus, super magnam Arteriam transit in partem alteram: haec vero Arteria, quae a Corde enata deorsum fertur, id omne spacium, quod inter Cor &Spinam est, ceu suspensa, permeat, quumque inde sublimis emergat, Natura securitati ipsius prospiciens, brevissimo intervallo membranis alligatam, &Pulmone suffultam, eam ad Spinam perducit.