Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 253
Unproofread scanNot analysed yet
Jam ergo ex iis, quae de situ Venae Cavae, Stomachi, &Arteriae Magnae a Galeno dicuntur, unusquisque facile intelligere potest, Venam sine Pari, &Arteriam deorsum latas a sublimi loco, hoc est ab altiori parte Thoracis, quae Sterno circumscribitur, ad Spinam procedentes, ad humiliora ferri Quod autem Venam sine Pari κατωτέρω τῆς καρδίας ἀποφυομένην, hoc est, inferius Corde adnatam esse, in hoc sensu accipere debeamus, satis clare docet ipse sexto decimo de Usu Partium cap. 14. hunc in modum scribens: Ubi vero Cava Vena Cor jam attingit, ibi eam, quae octo Costas utrimque alit, emittit. quam si videris, quo pacto ex alto velut suspensam ad Spinam usque trajecerit, propinquis ipsam corporibus fulciens, certo scio, quod hic quoque Naturae artificium ac providentiam videbis non contemnendam: hactenus Galenus, cujus sententiam confirmare videtur Hippocrates, secundo libro de Morbis Vulgaribus sectione 4. sic scribens: deorsum vero demissa Vena secundum vertebras descendit, donec eo perveniat, unde se sublimem erigit, hoc est, ut parum infra scribit, unde Jecoraria sublimis emersit; quasi eadem vena Jecoraria a Corde reflexa, seu remeans desinat, qua parte sublimis ferri incipit. Quum ergo Venam sine Pari sub Corde oriri, Galeno nihil aliud sit, quam eamdem a Cava versus Sternum elata, humilius depressiusque emergere, &ad Spinam descendere, nullam loci, a quo ortum ducit, si is ad longitudinem Thoracis referatur, in paulo ante memorata oratione mentionem fecisse credendum est; sed duo potissimum explicasse, nimirum ortum &progressum Venae Azygae, quae ab humiliori Cavae sede, ceuapophysis, emergens, quintam, &si mavis quartam Dorsi vertebram conscendit: (solet enim in constanti intervallo, Corde nunc paulo nunc multo esse superior) mox deinde per Spinae longitudinem excurrit in imam partem Diaphragmatis: Vena Cava (inquit Galenus decimo sexto de Usu Partium cap. 10.) inferne sursum fertur; superne deorsum Stomachus, &Vena Thoracem nutriens.