Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 256
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ut veram &firmam hujus rei rationem esse credam, adducor Galem oratione, qui contra Erasistratum de Purgando Pure a Thorace ita scribit: neque defendi etiam potest quod sanguis in Vena, quae circa Spinam est, contentus, ad Cor ipsum referatur; nam e contrario Vena haec a dextra Cordis auricula exorta sanguinem secum defert, qui omnibus Thoracis partibus, quae circa octo Costas consistunt, alimentum praebeat. Syngramma VIII. alenus in Libris de Hippocratis &Platonis Dogmatibus, multas Venas à Cava sub Corde, seu inter Cor &recur, enasci docuit, ac eam imprimis, quae Venae Pari carentis munere fungeretur; scribit enim Cordis involucrum, simulque &omnes membranas, quae tum Thoracis cavitatem intersepiunt, tum quae Pulmonem ambiunt, (hoc est membranam succingentem) alimentum ex Cava, priusquam ad Cor deferatur, sumere quum tamen Vena sine Pari a Cava sub Corde haudquaquam enasci potuerit; tum quod nimium periculose suspensa fuisset; tum etiam quod tota Dorsi pars superior venis indiga relinqueretur; aut Natura denuo aliam Venam illinc, unde nunc Azyga enascitur, producere debuisset. Venas vero in membranas Thoracem intersepientes a Cava, priusquam Cor pertingat, enasci falsum est; quum has membranas Cava, dum ad Cor fertur, ne contingat quidem, tantum abest, ut ramulos ipsis offerat; siquidem ejusmodi membranae partim a venis, quae deorsum a jugulo Pectoris ossi exporriguntur, partim a Vena sine Pari &quandoque in Hominibus a jugulo, non a Cava, ubi Septum transversum permeat, ut GaleAnnus voluit, originem sumunt. Vesalius. Antigramma VIII.