Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 255
Unproofread scanNot analysed yet
Antigramma VII. Vesalius Galem sententiam non assequitur, &Video commentitias causas adducit, non intelligens, se potius contra veritatem, quam contra illum scribere; nam eum voluisse hac in re Hippocrati, ut ita dicam, blandiri potius, quam veritati inservire, figmentum puto; quum locis aliis omnibus eamdem retineat sententiam, nec ita fuerit addictus Praeceptori, ut ejus Dogmata vero unquam praetulerit; immo saepe illum reprehendere non est veritus. Sanè inter inferiores Thoracis partes, &Venam, quae in Cubito secatur, Cor medium interjectum est, non, ut Galeno infensi male interpretantur, inter hanc &illam, quae Azygos dicitur; quod vero dolentibus partibus, quae circa Septum transversum sunt propter loci distantiam, &Cordis interpositionem, Hippocrates &Galenus Phlebotomiae Pharmaciam praestare velint, non est omnino verum; hac enim ratione in inflammatione Jecoris secta in Cubito vena nec statim, nec multum prodesset: verum potissima ratio, qua, ut id assererent, adducti sunt, partis situs, humoris motus, atque inclinatio est; quandoquidem contrario itinere, ac Vena Cava, ad infernas Thoracis partes Azyga una cum fluente humore fertur; quo fit, ut ab horum utroque sumpta indicatione, sanguinis missio, licet Pharmacia tutior sit, tamen non aeque conveniat, neque tam cito prosit; hac enim ratione, &non sola partium distantia, una cum Cordis interpositione, vires sanguinis missionis franguntur, atque imminuuntur, &partes affectae minus seriusque juvantur: &vero nemo non videt, secta Cubiti vena, Cor repente sanguinem a Jecore sursum trahens exinanitas partes replere, &ne revulsio ab humiliori Thoracis sede, propter contrarium Venae sine Pari ductum, &adversum fluentis humoris motum, fiat, strenue prohibere.