Latin
26
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 26
Unproofread scanNot analysed yet
&quanam ejus in parte reperitur septum aliquod humida &exangui substantia praeditum? nonne liquido patet, in homine figmentum esse distributionem ramorum membranei corporis, quam illi tanto studio explicant? mirabili, fateor, artificio vena &arteria per Renis corpus distribuitur: sed non propterea ridicula ea censeri debent, quae a prioribus Anatomiae Professoribus de Renibus scripta sunt: immo potius, qui illos derident, arguendi sunt, quod se hujusmodi naturae artem &solertiam non perspexisse ostendant, quum scribant venam &arteriam, quae Renes subeunt, in unum corpus arteriarum tunicis duritie crassitieque respondens degenerare; etenim, sicut antea monui, inter hoc membraneum corpus, &membranam eidem substratam, quae est eis incognita, videre licet elegantem utriusque vasis distributionem fieri cum pinguedine haud exigua.