Latin
27
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 27
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. X. De Renum Magnitudine &Numero. mbo Renes ejus magnitudinis sunt, quae ipsoArum muneri exercendo abunde sufficit: latitudo ut plurimum trium digitorum est: longitudo quatuor fere vertebrarum mensuram aequat; accidit tamen frequenter, ut neque ejusdem magnitudinis sint, neque sit magnitudo ipsa pro totius corporis ratione dimensa; magis tamen longitudine differunt, quam latitudine, neque enim raro alter altero brevior apparet; sinister autem saepius dextro: hanc inaequalem Renum commensurationem solus Ruffus Ephesius mihi videtur animadvertisse, quum inquit: Dexter paulo altior grandiorque invenitur. Sunt praeterea in foetibus insignis magnitudinis, &multo insignioris quandoque in adultis, quam deberent. Sunt item Renes ex earum partium numero, quae Naturae lege geminae esse debent; ea enim, inquit Galenus, aequius esse putavit pro uno Rene magno duos parvos utrinque ponere: Renem tamen alterum deficere observavit Aristoteles; &se idem vidisse Recentiores quidam scribunt; mihi semel hoc portentum videre licuit: sed quaenam esset constructionis ratio, &quomodo vasa ab eo progrederentur, memoria excidit; illud recte memini, quod mediae spinae innixus haerebat, &magnitudinis mole numerum supplebat. Verum unicumne tantum Renem illis Natura praecipue tribuerit, qui &ventrem habent eminentiorem, &vitiatum costarum ductum, fateor me ignorare, hortorque Anatomiae studiosos, ut diligenter observent, num verum sit, an secus. Illud praetermitti nequaquam potest, Naturam scilicet in fingendis Renibus augere etiam quandoque numerum, atque institutum non retinere; siquidem tres ego Renes semel vidi, quorum dexter secundum Naturae legem formatus erat; sinister Renem sola substantia referebat; quippe qui esset figurae triangulae, ejusque satis depressae, admodum parvus, &urinario vase destitutus; tertius in sinistro erat latere spinae positus, ejusque elatior pars quartae lumborum vertebrae summitatem attingebat, humilior in principio ossis sacri terminabatur: videbatur figura pene quadrangula, altera tamen parte nimirum eminentiori angustior; ab eo autem urinarius meatus in vesicam ferebatur.