Latin
263
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
Libro, cap. 7. hanc Homini injustissimam calumniam temere objecit; sed iterum in sexto, cap. 15. &quidem non sine maxima animi oblectatione sic scribens: porrò quum haec adamussim inquires, Galeni placito, in septimo de Administrandis Consectionibus Libro, neutiquam acquiescendum venit, quo Coronales Venas ex Cordis dextro sinu pronasci docuit; illae enim extra sinum a Cava enascuntur supra trium Venae Cavae orificii membranularum principium, adeo ut Coronales venas adiens sanguis a Cava assumatur, priusquam haec in Cordis sinum sanguinem depromat. Vesalius, qui praeterquam quod ignorat cum caeteris Anatomicis ei addictis, osculum venae Coronariae elegantissima membrana, quae dimidiatae Lunae speciem habet robustiori altera earum, quae orificio Cavae in Corde praefectae sunt, ceu operculo obtegi, &ceu valvula claudi, nescit etiam, non semel à Galeno dictum esse, &praesertim septimo de Administratione Anatomica, cap. 15. &sexto de Usu Partium, cap. 14. &17.