Latin
264
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 264
Unproofread scanNot analysed yet
Auriculas Cordis extra ventriculos ejus consistere, &in Corde non nisi quatuor orificia vasorum esse quaerenda; ac tertium in dextro ventriculo non reperiri, quod Vena sine Pari &Coronaria principium exortus habeant extra membranas vasis praefectas, Corque ipsum a Cava nutriri, priusquam illa ad ipsum immigret, &priusquam dextro ipsius ventriculo inseratur, ac denique Aures Cordis sinum ante ipsum efficere, ut septimo de Administratione Anatomica, cap. 9. aperte scribit, de quo itidem in paulo ante adductis verbis locutus est, sinum vocans id spacium, quod est ante Cor, factum ab inferiori pariete Venae Cavae, &à dextra Cordis auricula. Praeterea, ut modo taceam, hunc sinum ante Cor maximam habere latitudinem, &perinde atque ejus basim, quatuor Vertebrarum spacio comprehendi, &hanc ob causam non posse locum originis Venae sine Pari exacte definiri, Galenus minime affirmat, hanc Venam Simiae aut Hominis ab eo ortum ducere; sed in plerisque, non in omnibus, a dextra Cordis auricula oriri, quae quidem verba, nequeo satis admirari cur Galeni Adversarii de Homine intelligenda putent; tum quia ille nullam prorsus hoc loco ejus mentionem facit; tum etiam quia uidem ipsi saepe nobis objiciunt, Libros de Administratione Anatomica ad Simiam, non ad Hominem pertinere, quam tamen Galenus eodem loco in ortu Venae sine Pari, a quibusdam aliis animantibus discrepare asserit: mirandum est etiam quamobrem perpetuo illum reprehendant, quod putaverit Hominem Simiae esse prorsus similem, &tamen in hac oratione, ubi Hominis non meminit, velint scribere, hunc ab ea in ortu Venae sine Pari discrepare, quum indistincte de cunctis his animalibus loquatur, in quorum sectionibus nos exerceri admonet: sexto enim de Administratione Anatomica, cap. 3.