Latin
269
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 269
Unproofread scanNot analysed yet
quatuor primas Thoracis vertebras nec Arteriam, nec Venam sibi incumbentem habere; super caeteras vero Arteriam &Venam sine Pari exporrigi: accedit, quod Galenus (si ejus verba secundum proprium sensum interpretari volumus) dicit, Venam sine Pari oriri καθʼ ὁ μέρος ἤδη ψαύει τοῦ τῆς καρδίας ὠτὸς ἡ κοίλη φλὲψ, hoc est, secundum partem, qua jam Vena Cava leviter tangit Cordis auriculam, seu, ut decimo sexto de Usu Partium, cap. 14. scribit, ἐνθαδʼ ἤδη ψανει, hoc est, ubi jam cor leviter tangit; quod ideo notare libuit, quia quum idem non sit, Venam Cavam leviter tangere dextram Cordis auriculam, atque ei conjungi, &adhaerescere, (contigua enim se tangunt, non sunt continua) suspicari possumus, iis verbis Galenum innuere eum locum, quo eminentior pars dextrae auriculae Cordis soluta tangit Venam Cavam, eidemque incumbit; quodsi haec nostra conjectura alicui minus probetur, &leviter tangere ad conjunctionem Venae Cavae cum dextra Cordis aure; referri debere contendat, hoc ei libenter dabimus, dummodo non neget inferiorem Venae Cavae truncum late ab auricula dextra comprehendi; superiorem vero ad Jugulum properantem leviter ab ea tangi, quia, ni fallor, supra medium Cordis obliqua linea sursum ducta, ejus cum Venae Cavae conjunctio in acutum angulum finitur.