Latin
268
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 268
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac membrana sinus ante Cor positus est, cujus eminentior ora finis est conjunctionis dextrae auriculae e regione spacii, quod est inter quartam &quintam Thoracis vertebram, quo loco Vena Cava rursus suam teretem speciem sumit. De hoc Venae Cavae gemino trunco Galenus pluribus in locis verba facit; sexto enim de Usu Partium, cap. 4. ait: hinc vero, hoc est a Septo transverso, altera quidem pars ipsius Cavae in Cor infigitur; altera vero, eademque major (rectius tamen in quibusdam Exemplaribus minor legitur recta sursum ad Jugulum fertur, quadantenus a Cordis apophysibus deducta; deinceps autem Thymo, quem vocant, invecta, &in eodem Libro cap. 17. rursus ait: quamobrem quae Vena in Cor infigitur, major est, quam quae ab eodem exoritur: decimo sexto pariter ejusdem Libri, cap. 10. inquit: vas vero, quod a dextra Cordis auricula fertur sursum, Venaeque Cavae est continuum, (ob eamque causam Medicorum plerique ipsum Cavam Venam appellant) prope Pectorale os est. Quum igitur supra infraque Vena Cava auriculae dextrae Cordis adnectatur, rationi consentaneum esse videtur, ut Galeni sententiam de ortu Venae sine Pari ad eam Venae Cavae cum aure Cordis conjunctionem referamus, quae ad superiorem Cavae truncum pertinet, quaeve e regione spacii inter quartam &quintam Thoracis vertebram fit; quia praeterquam quod ipse hoc aperte innuit, quando inquit: in quibusdam animantibus Vena sine Pari supra Cor adnascitur: in caeteris vero, ut in Hominibus, ex ea emergit parte, qua jam Cordis aurem Vena Cava tangit: supra quoque ostendimus, Galenum semper asserere, hanc Venam quintam Thoracis Vertebram, non aliter quam Arteriam Magnam conscendere, &per basim Cordis contorqueri, &denique juxta Magnam Arteriam, ceu minor &ipsa esset arteria, deorsum per Spinam procedere; aperte enim testatur in Commentario super Timaeum, textu. 5. vel. 7.