Latin
277
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 277
Unproofread scanNot analysed yet
Nec est, quod ipsi, ut errorem suum excusent, Galenum accusent; etenim ipse in secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum, com. 10. si recte ejus verba interpretari volumus, non dicit, Venam sine Pari ad Costarum radices, usque ad Septum transversum pronam semper ferri, sed potius singulis intercostalibus spaciis, tum sinistris, tum dextris, usque ad Septum transversum, ramos distribuere. Quae expositio consona est tum iis, quae scribit in decimo sexto de Usu partium, tum vero iis, quae in sexto de Placitis ex Hippocrate adducit. Syngramma XIII. deo ut mihi etiam persuasum sit, quamvis id nunAquam viderim interdum à sinistro Cavae caudicis latere, ubi jugulum contingit, Venam depromi, quae secundum sinistrum Vertebrarum latus declivis ducta sinistris Costis ramos offerat, illa, quam sine Pari Venam nuncupamus, dextras Costas duntaxat alente, atque hujusmodi Venae ortum non tantum a jugulo primum posse fieri, sed paulo inferius, etiam Agnus attestatur, in quo tale aliquid semel observavi.