Latin
278
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 278
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ejusmodi, non nisi rarissime occurrentes, Venarum series Anatomes studioso non aliter expendendas putarim, quam si interdum sextus in manu digitus, aliudve monstruosum, se spectandum offerret: adeo ut, si quando in Publicis Sectionibus haec observo, ea tanquam non essent, tacite praeteream, ne Artis Candidati in omnibus corporibus haec observari arbitrentur. Vesalius. Antigramma XIII. iligentia eorum, qui Galeno infensi sunt, in perscrutanda varia Naturae providentia, quam ortus &dispensatio Venae sine Pari maxime commendat, ex his, quae modo scribunt, patefit; quandoquidem non satis habent, falsam ejus Venae descriptionem in Agno introducere, sed etiam, quae in Homine haud ita raro cernuntur, veluti aliquis ab illis deceptus existimare potest, ad eumdem Agnum transferre audent; si enim ad ferendos Anatomiae labores quispiam piger non sit, post nonnullas obitas sectiones, facile intelliget, in Hominibus aliam Venam non semel reperiri, quae Azygae munere in sinistro latere fungatur, quaeque aut a ramo primae divisionis Venae Cavae in Jugulo ortum ducat, aut ab eadem Cava, priusquam ibi scindatur; ab hac enim interdum observavi, e regione tertiae Vertebrae Thoracis, germen Venae non obscurae proficisci, quod etiam interdum duobus primis intercostalibus spaciis ramulos sursum mittens, caetera inferiora sui lateris modo ad sextam, modo ad nonam usque Vertebram nutrit, quo ubi perductum est, cum transverso ramo, quem sinistrum ei latus Venae sine Pari offert, jungitur, &ibidem desinit, tuncque Azyga de more (quod prius non fecerat: propagines in sinistrum latus incipit spargere, ac dispensare.