Latin
279
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 279
Unproofread scanNot analysed yet
Haec eadem Vena, ubi a trunco sinistro Cavae, juxta aliam, quae sinistrum Septi transversi nervum concomitata in ipsum inseritur, &Pericardio, ac membranis Thoracem dividentibus surculos spargit, aut sub ortu Jugularis internae aut non longe ab eo principium sumit, deorsum procedens super anteriorem arteriae sedem, quae Axillam petit, ad posteriora versus tertiam aut quartam Thoracis Vertebram contorquetur, indeque juxta radices Costarum sui lateris emergens, si magna fuerit, Venae sine Pari conjunctionem renuit, &usque ad undecimam sola incedens octo intervalla Costarum, quae sunt inter duo prima, &duo ultima, nutrit: si vero ita magna non est, ut hoc per se praestare queat, sed alterius auxilio egeat, ad septimum vel octavum, atque adeo nonum Spondylum descendit, ibique uni, aut duobus Venae sine Pari ramis ei occurrentibus conjuncta desinit, tuncque, sicuti etiam paulo ante dixi, consueto illa munere utrimque fungitur. Quandoque etiam Vena sine Pari e regione sextae Thoracis Vertebrae ramum ad sinistram partem mittit, qui sursum elatus, ad quintam ejusdem cum alio, à trunco sinistro Juguli orto, conjungitur, indeque usque ad tertium intervallum alimentum praebens conscendit. Ad hanc Naturae providentiam quamdam Equorum venam alias pertinere credidi, quae quum artificii &admirationis plena sit nec delectatione ac fructu careat, quamvis minime sit ad Thoracem alendum instituta operae precium est, ut exponatur.